monumenta.ch > Plinius > bnf6796A.102 > Petrus Blesensis, Epistulae, 9 > bnfNAL1615.84 > bnf7296.19 > sectio > bnfNAL1615.131 > sectio 11 > bkeCod.15.140v > bavPal.lat.1449.183 > bnf6795.89 > bnfNAL1615.110 > sectio 27 > bkeCod.15.175v > sectio 95 > sectio 17 > bnfNAL1615.123 > sectio 104 > sectio 66 > sectio 44 > sectio 3 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, De Universo, 20, 7, 3
Lancea est hasta amentum habens in medio: dicta autem lancea, quod aequa lance, id est, aequali amento ponderata vibratur. Amentum vinculum est iaculorum hastilium, quod in mediis hastis aptatur; et inde amentum, quod media hasta religetur et iaculetur. Clava est, qualis fuit Herculis: dicta, quod sit clavis ferreis invicem religata, et est cubito semis facta in longitudine: haec et cateia, quam Lucilius caiam dicit: est enim genus Gallici teli ex materia quam maxime lenta, quae iacta non quidem longe propter gravitatem evolat: sed quo pervenit, vi nimia perfringit: quod si ab artifice mittatur, rursum redit ad eum.